Vilniaus Universitetas, Filologijos fakultetas
KLASIKINĖS FILOLOGIJOS KATEDRA
Pašto adresas:
Klasikinės filologijos katedra
Vilniaus Universitetas
Universiteto 5, LT-01513
Vilnius, Lithuania

Telefonai: (+370-5) 268-72-20
(+370-5) 268-72-21

E-mail:
klasik.fil@flf.vu.lt
Žemėlapis

 

Pirmas puslapis

English

Darbuotojai

Publikacijos

Katedros istorija

Veiklos kryptys

BA programa

MA programa

DR programa

Ištekliai internete

Forumas

Vertimai

Audio

Paskaitų tvarkaraštis

Kviestiniai lektoriai

Antikos studijų seminaras

Konferencijos

Alumni

Įvykiai

Otium

Graikų ir lotynų poezijos garso įrašai

Šie įrašai rekomenduojami kaip mokymo priemonė studijuojant antikinę eilėdarą. Poezijos ištraukos juose skaitomos tradiciniu Vilniaus universitete priimtu klasikinių kalbų tarimu su iktų skandavimu. Šiuose įrašuose nesistengiama rekonstruoti hipotetinio klasikinių kalbų tarimo Antikos laikais.

Note. These audio recordings do not attempt to reconstruct the hypothetical genuine pronunciation of classical Greek and Latin. The Greek and Latin excerpts are read in traditional pronunciation and ictus scansion as practised at the University of Vilnius, as well as at many other schools and universities in Europe. The recordings are intended as a teaching aids for students of traditional scansion.

 

Homerus. Odyssea, I, 1–10

Įrašas (mp3)

Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα πολλὰ
πλάγχθη, ἐπεὶ Τροίης ἱερὸν πτολίεθρον ἔπερσε
·
πολλῶν δ᾿ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω,
πολλὰ δ᾿ ὅ γ᾿ ἐν πόντῳ πάθεν ἄλγεα ὃν κατὰ θυμόν,
ἀρνύμενος ἥν τε ψυχὴν καὶ νόστον ἑταίρων.
ἀλλ᾿ οὐδ᾿ ὧς ἑτάρους ἐρρύσατο, ἱέμενός περ
·
αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο,
νήπιοι, οἳ κατὰ βοῦς Ὑπερίονος Ἠελίοιο
ἤσθιον
· αὐτὰρ ὁ τοῖσιν ἀφείλετο νόστιμον ἦμαρ.
τῶν ἁμόθεν γε, θεά, θύγατερ Διός, εἰπὲ καὶ ἡμῖν.
 

Homerus. Ilias, I, 1–7

Įrašas (mp3)

Μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος
οὐλομένην, ἣ μυρί᾿ Ἀχαιοῖς ἄλγε᾿ ἔθηκε,
πολλὰς δ᾿ ἰφθίμους ψυχὰς Ἄϊδι προΐαψεν
ἡρώων, αὐτοὺς δὲ ἑλώρια τεῦχε κύνεσσιν
οἰωνοῖσί τε πᾶσι, Διὸς δ᾿ ἐτελείετο βουλή,
ἐξ οὗ δὴ τὰ πρῶτα διαστήτην ἐρίσαντε
Ἀτρεΐδης τε ἄναξ ἀνδρῶν καὶ δῖος Ἀχιλλεύς.

 

Simonides (apud Herodotum, VII, 228)

Įrašas (mp3)

Ὦ ξεῖν᾿, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις ὅτι τῇδε
      κείμεθα, τοῖς κείνων ῥήμασι πειθόμενοι.
 

Versio Ciceronis: Tusculanae disputationes, I, 101

Įrašas (mp3)

Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentes,
      Dum sanctis patriae legibus obsequimur.

 

C. Valerius Catullus. Carmina, 51

Įrašas (mp3)

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
        spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi, nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
        vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
        lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
        perdidit urbes.

 

C. Valerius Catullus. Carmina, 3 (Passer)

Įrašas (mp3)

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum!
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat,
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

 

P. Ovidius Naso. Metamorphoses, I, 1–4

Įrašas (mp3)

In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
aspirate meis, primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

 

Q. Horatius Flaccus. Carmina, III, 30 (Monumentum)

Įrašas (mp3)

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.
non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex;
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens,

princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

 

Horatius. Carmina I, 11 (Carpe diem)

Įrašas (mp3)

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati.
seu plures hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum; sapias, vina liques, et spatio brevi
spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida
aetas; carpe diem, quam minimum credula postero.

 

Jonas Radvanas Lietuvis. Radviliada, 31–39.

Įrašas (mp3) (Vertimai)

Terra potens armis est et notissima fama,
hic ubi se latis pandit Lituania campis,
magna parens frugum, studio gens aspera belli,
quam perhibent Italos olim tenuisse colonos,
Martia corda virum; quis nunc aut forte Libonis
exsilium nescit, magnosque Palaemonis ausus?
Unde venit longa serie Lituana propago,
gens gravida imperiis: et enim sub Baltica fines
litora et Euxinum mare famam extendit Olympo.

 

Skaito Milda Pulmonaitė (III k.), 2006 m.

 

Kiti garso įrašai

Audio paskaitos

2006.11.02: Lietuvos radijas įrašė Rémi Brague paskaitą.

2007.09.17–21: Horatio Vella paskaitų ciklas.

Otium

2005.06.23: Julija cantat Latine (carmina sub forma mp3 audiantur).

* * *