KLASIKINĖS FILOLOGIJOS KATEDRA

Carmina Latina

 

Julija

 

Julija Butkevičiūtė dotata cantatrix, cum in Domo Philologiae linguae Latinae studeret, adeo Latina carmina dilexit, ut hos versus Catulli Horatiique ipsa clavicymbalo modulata sit.
 

Invitamus ut audiatis.

 

Anno MMV mense Iunio

 

 

C. Valerius Catullus ( ?84–?54 a. C.)
Carmina
, LI

Catullus

Carmen sub forma mp3 hic audiatur

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
        spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
        vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
        lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
        perdidit urbes.

 

Q. Horatius Flaccus (65–8 a. C.)
Carmina
I, 11

Horatius

Carmen sub forma mp3 hic audiatur

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati,
seu plures hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.